Horing Károly szerk.: Religio, 1877. 2. félév

20. szám

155 lum ad tollenda dubia eruditi viri in Universitate Catholica Insulensi, qui eorum solutionem humil­lime expetebat, sed magis etiam ad eum scopum, ut acriores aliis in locis exortae concertationes hac occasione sopirentur. Vult enim ac optat Sanctitas Sua, ut docti homines catholici non de liberis opi­nionibus inter se disceptando vires suas distrahant, sed imo eas omnes communibus studiis licet diversa forte systemata sequantur, ad materialismi cete­rorumque nostrae aetatis errorum expugnationem convertant. Quare haec quae iussu sanctissimi Do­mini Nostri sum dicturus, omnes quorum interest sibi commendata habeant ac probe animis insita. 1. Graviter abuti Litteris a Sanctitate Sua die 23. Iulii 1874 ad Doctorem Travaglini datis, quibus opus ab eo susceptum commendatur, eos omnes qui exinde contendunt, Sanctitatem Suam voluisse per earn commendationem improbare syste­mata quaedam philosophica íIli opposita, quod de materia prima et substantiali forma corporum idem Doctor eiusque socii adoptarunt; si quidem haec alia systemata, non secus atque illud, non modo pluribus catholicis doctisque viris probantur, sed etiam in hac ipsa Urbe principe catholici orbis in praecipuis Athenaeis Pontificiis usu recepta sunt. 2. Ad systemata ista alia scholarum catholica­rum improbanda merito proferri nequaquam posse Litteras a Suinmo Pontifice datas ad Eminentissi­muin Card. Archiepiscopum Coloniensem, vel ad Reverendissimum Episcopum Vratislaviensem, ali­ave Ecclesiae décréta et definitiones ; ea namque do­cumenta pertinent tantummodo ad docendam ,,uni­tatem substantialem huinanae naturae", quae dua­bus constat substantiis partialibus, corpore nempe et anima rationali, adeoque haec eadem documenta spectant ad doctrinam theologicam ; dum eae con­troversiae, quae non ita pridem resuscitatae sunt et a viro erudito in suis ad summum Pontificem litteris commemorantur, doctrinas mere philoso­phicas respiciunt, super quibus catholicae scholae diversas sententias sequunturac sequi possunt; quo­niam suprema Ecclesiae auctoritas numquam pro altera Judicium túlit quod alteram excluderet. Post haec quae dicta sunt, facile quisque intel­ligit, quam necessario postuletur, ut viri docti ca­tholici in suis cum scriptionibus tum disputationi­bus limites modestiae ac leges charitatis christia­nae sollicite servent, cum systemata examinant aut impugnant ab Apostolica Sede neutiquam damnata, quaeque in conspectu ipsius Pontificis retinentur atque usurpantur. Quam quidem in rem mentis ocu­lis observari oporteret, quae Benedictus XIV. ipsis librorum censoribus praescripsit in celebri Constitu­tione, ubi inter cetera sapientissime statuta haec habet: „Ecclesiae sanctae dogmata et communem Catholicorum doctrinam, quae Conciliorum genera­liurn decretis, Roinanorum Pontificum Constitutio­nibus et orthodoxoruin Patrum atque Doctor um consensu continetur, unice prae oculis habeant, hoc de caetero cogitantes: non paucas esse opiniones, quae uni scholae, instituto aut nationi certo certio­res videntur, et nihilominus sine ullo fidei aut re­ligionis detrimento ab aliis catholicis viris reiiciun­tur atque impugnantur oppositaeque defenduntur, sciente ac permittente Apostolica Sede, quae unam­quamque huiusmodi opinionem in suo probabilita­tis gradu relinquit." His, quae voluntate ac iussu Sanctissimi Patris tota epistola perscripsi, anxiis interrogationibus eruditi viri, qui eas proposuit et aliorum quoque dubiis plene satisfactum, ac praesertim illud eflfe­ctum esse confido ut disceptationes non apud vos quidem, uti dixi, sed inter alios quosdam subortae iustis finibus coerceantur, nec quis amplius Pon­tificiis actis abutatur, nominatim vero Litteris a Sanctitate Sua ad Doctorem Travaglini conscriptis, quibus, ceu liquet, contra mentem et consilium scri­bentis perperam quidam usi sunt. Pontificio demum perfunctus inandato hanc ego datam opportunitatem libenter amplector, ut sinceram existimationem meam denuo tibi profitear qua sum ex animo Tui 111. ac. Rev. Domine, addictissimus famulus WLADIM1RUS CZACKI S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis o o ~ praepositae Secretarius. Romae, die 5. Iunii 1877. Egy régi hazai műkincs. (Az érsekújvári templom góth stylii szentségtartója.) Az egyházi szolgálatra szánt edények között mind a forma gazdagságát, mind a külső kiállítás fényét illetőleg, tagadhatlanul első helyen állanak az úgynevezett monstran­ciák, vagyis szentségtartók. Míg ugyanis a kath. anyaszent­egyház pompagazdag kultusában mindenütt a főeszmét, Isten házának dicsőségét látjuk és találjuk, addig a szent ténykedéseknél használt edényekben az anyaszentegyház ismert pompaszeretetén felül nagyszerű művészi alkotások­kal, műremekekkel találkozunk. Megérthető tehát, hogy kivált ilynemű productumoknál a művész alkotó ereje egész fenségét kifejté, s hogy a szentségtartók, melyeknek legkö­zelebbi rendeltetésük vala az Urnák imádásra felmutatott szent testét befogadni, magasabb művészi ambitio tárgyát

Next