Alveare - Méhkas 1837/2

LECTORI BENEVOLO. ostquam Alveare nostrum primo hoc quadran­te anni — ultra exspectationem — tantum incre­menti cepisset, ut pars jam prostans mediocrem fasciculum constituat, hoc semestri opus bipartiri et novum fasciculum ordiri placet. — Quo marté ad metam currere, quove succes­su obstrictam tidem solvere nobis datum sit, aequi judicent Lectores. — Quamdiu opus — praenu­­merantium exiguo numero constricti — prosequi possimus, nihil certi polliceri audemus ; conabimur profecto —■ etiamsi per medias duntaxat aut alter­nas philyras — illud continuare, — Utinam ube­riori amicorum auxilio-adjuti,--tantillum Jn verum concivium bonum conferre v áltea mus' 1 •-*-£ : In seligendis argumentis —• quantulto/in pote­state nostra fuerit — a praestituta iri Programmate norma nihil recedemus; et si forte quibusdam Al­veare nostrum c olore — quem linquere in con­silio fuit— non undequaque immune esse videretur, liceat horum cum venia advertere: nos ferven­­tiora partium studia, et iniquos in cer­ta quaedam praejudicia affectus intelle­xisse, quae in scribendo coercenda omnino existi­mamus , ut, iis exutis, nuda veritas et sana ratio illo, quo nos sumimus, sensu, fucato colore libera sit. — Caeterura non omnibus, quibus idem Religionem, Reges, Jura, Leges, al-1 *

Next