Alveare - Méhkas 1837/3

4 vobis probaro, perpetuo retineatis; sin ali­ter, hoc ipso in loco depositam atque abje­ctam relinquatisli (pag. 432—4) „Mihi quidem apud vos de meis majori­bus dicendi facultas non datur: non quod non tales fuerint, quales nos illorum sangvi­­ne creatos, disciplinisque institutos videtis; sed quod laude populari caruerint.“ (384) Ego autem non solum hoc in loco di­cam, ubi est id dictu facillimum; sed in ipso senatu, in quo esse locus huic voci non vi­detur, popularem me futurum prima o­­ratione dicam.“ (387). „Sed mihi ad hujusce verbi vim et in­terpretationem vehementer opus est vestra sapientia; versatur enim magnus error pro­pter insidiosas nonnullorum simulationes,qui cum populi non solum commoda, verum et­iam salutem oppugnant, et impediunt, ora­ti o n e assequi volunt, ut populares es­se videantur.41 (ibid.) „Neque enim, Quirites, illud vobis ju­cundum aut populare debet videri: largi­tio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri, nisi exhausto aerario, nullo pacto potest; neque vero illa popu­laria sunt existimanda: judiciorum pertur­bationes, rerum judicatarum infirmationes, restitutio damnatorum;— qui civitatum afflictarum, perditis jam rebus, extremi exitiorum solent esse e­­x i t u s.— Neque, si qui agros populo pollicen-

Next