Horváth Géza Szerk.: A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 4. (Budapest 1906)

Horváth, G.: Synopsis Tingitidarum regionis palaearcticae

IV. ANNALES MU SEI NATIONALIS HUNGABICI. 11)06. SYNOPSIS TINGITIDARUM REGIONIS PALAEARCTICAE. Scripsit Dr. G. HORVÁTH. (Cum tab. I. et figuris 4 xylographicis.) Prirnam Tingitidarum descriptionem specialem Dr. F. X. FIEBER anno 1844 protulit in opusculo, dissertationibus E. Societatis literariae Bohemicae inserto, quod « Entomologische Monographien» inscribitur. Hoc in tractatu 61 europeae et 17 species extraeuropeae descriptae sunt atque maxima ex parte delineatae. Tempore procedente Tingitidae novae tarn multae innotuerunt, ut in editione quarta Catalogi Hemipterorum palaearcticorum ab amico PUTON conscripti (1899) e sola regione palaearctica 165 species earum profe­rantur. Non inutile duxi itaque species palœarcticas hujus familiae omnes accurate et diligenter examinare. critice percensere atque in ordinem systematicum digerere. Quod perficere certo non potuissem, nisi mihi data esset grata facultas perscrutandi — praeter materiam copiosam Musei Nationalis Hungarici, quod nunc etiam thesaurum Hemipterorum meum, dono datum, continet, — Tingitidas museorum : Bruxellensis, Florentini, Genuensis, Helsingforsiensis, Londinensis, Parisini et Yindobonensis. Pul­chras collectiones communicaverunt mihi benigne celeberrimi collegae et amici mei : A. L. MONTANDON, A. PUTON, 0. M. REUTER, J. SAHLBERG. Exempla specierum aliquot rariorum liberalitati cell. A. CHOBAUT, A. J. F. FOKKER, J. M. DE LA FUENTE, J. GULDE, B. E. JAKOWLEFF, D. JOAKIMOFF, M. BOYER, A. THÉRY, debeo. Contigit mihi, ut non solum paene omnes ad hoc tempus descriptas Tingitidarum species palaearcticas ipse viderim, sed etiam species et varietates aliquot novas cognoverim. Summám eorum, quae e studio bestiolarum harum didici, huic man­davi opusculo, e quo apparet, venustae Tingitidarum familiae il genera et ál3 species incolere regionem palaearcticam. Generum et specierum characteres in tabulis synopticis exposui, quantum fieri potuit, accurate et exquisite definitos. Latius species et varietates novas solum descripsi. Ceterum conatus sum, uniuscujusque speciei synonyma, locos, ubi in scriptis prolata est, distributionem geo­graphicam plene et perfecte colligere. Annales Musei Xationalis Hungarici. IV.

Next