Gimnasiului Superiore, Balázsfalva, 1855

í. De latinitate linguae valacliicae. Quaestio de origine gentis sic dictae Valacliicae saepius inde a di­midio sacculi praecedentis a scriptoribus germanis, ungaris et sclavis agita­ta fuit- Quam parum solide vero, aut quo studio veritatis historicae id fa­cium sit, quaerere non nostri propositi hic loci est; neque id de adversa­riis tantum, sed de amicis quoque sententiae de romana hujus populi o­­rigine, dici potest. Externis enim scriptoribus, etiam tum quum praeocu­­patae opinionis non essent, sufficiens linguae valacliicae cognitio deerat, atque tam facile qui pro romana origine pugnabant, quam qui acriter eam impugnabant, superficiali tantum hujus linguae cognitione in errorem induci poterant. Qui autem e gremio gentis ipsius, utique pro vindicanda romá­na origine gentis, prodierunt, aut vernaculo tantum sermone, qui externis ignotus erat, scribebant, aut qui externo idiomate scripserunt, a partium stu­dio accusabantur. Et tamen diffiteri nemo potest, linguae cujusvis populi in definienda ejus origine praecipuas partes esse debere. Observatum enim est, qui de valachis scripserunt, si extra fines anti­quae Daciae commorabantur, sermonem valachicum non tam ob difficulta­tes linguae, quae exiguae non sunt, quam ob leviorem studio hujus linguae impensam operam, minus perfecte callere potuisse. Qui vero in Dacia aut inter valachos nati aut diutius commorati sunt, linguam hanc vix aliter quam ex vulgari usu, qui pro locis tam pronunciatione quam diversitate vocabulorum multum variat, id quod et in aliis linguis evenire solet, addi­dicerunt. Unde factum, ut sententiam de re sibi minus perfecte cognita cum gravi veritatis historicae praejudicio tulerint. Domestici autem scriptores, etsi linguam ipsam perfecte intelligebant, vix tamen eam aut severiori examini subjecerant, aut ex recto considera­tionis puncto pertractarunt. Erant, qui nimio originis romanae studio omnia linguae vocabula ad latinom fontem non sine violentia reducere tentarent; alii perigrina vocabula, quaecunque latinae graecaeque originis non sunt, etiam si maxime usitata, protinus ignorarunt. Quo, non tantum adversariis causae justam cavillandi occasionem suppeditarunt, verum historicae quoque linguae suae disquisitioni haud levem obicem posuerunt. Veritatis enim studium, ut in aliis rebus, ita et in historicis, ad quas linguarum quoque origines et fata pertinent, primum omnis disquisitionis fundamentum esse debet.

Next