Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)

Candido Lectori Iosephu§ Podhradczky. Non est frustrata spes, quam anno 1833. in Simonis Ke­­zae Chronicon praefatus 1) agitabam ; prodit enim Chroni­­conBudense, et quidem in Eximii Viri Nob. Dóm. Sigis­­mundi Ivanics veterani ac optime meriti pestiensis Biblio­polae favorem, Magni Benefactoris sumtibus recusum, ut damna, quae nuper in horrida Danubii exundatione per­tulit, parte saltem minima reparet. — Ego autem eo maius operae pretium me in edendo fecisse existimo, quo primum hoc, et vetustissimum Typi in Hungária specimen rarius est. Praeter illud enim, quod e Bibliotheca Principis Transsilvaniae, Sigismundi condam Báthory de Somlyó, 1) Edidi illud munificentia Excellentissimi, Illustrissimi, ac Reve­rendissimi Domini Domini Iosephi Kopácsy, Episcopi Vesz­­primiensis, S. C. et R. A. M. Act. Intim. Status Consiliarii, Serenissimae Reginae Hungáriáé Aulae Cancellarii, ac Eru­ditae Societatis Hungaricae Socii Honorarii, Praesulis non mi­nus omnigena Virtute, quam vasta Eruditione praeclare ex­culti et docti, Maecenatis Musarumque mearum Altoris beni­gnissimi.1

Next