Ludovicus Némethy: Series parochiarum et parochorum (Strigonii, 1894.)

desiit. Porro biographicae notulae in manuscripto Lipovniczkyano toties iterantur, quo­ties aliquis in aliam transivit parochiam, quod omnino superfluum esse, finique operis haud convenire, manifestum est. Sed et memoratae parochorum relationes, quum prout in propatulo est, sin­guli seorsim laborarent, carebant uniformitate illa, quae in opere similis tenoris adeo necessaria est. Ex his itaque fontibus solis opus integrum, quod et generosae Maecenatis Archi-Praesulis intentioni et principalibus saltem historiographiae legibus correspon­­deret, concinnare impossibile fuit. Alia itaque ineunda erat via. Revertendum fuit ad antiqua priscorum sae­culorum monumenta, quae nobis multorum parochorum nomina conservarunt. Hunc in finem excussi et pervolvi editiones antiquorum documentorum et publicatas horum collectiones,1) vel vero ipsa in archivis reposita manuscripta;* 2) nec praetermisi inscrip­tiones in lapidibus sepulchralibus, aliisque tabulis memorialibus in coemeteriis, cryptis et ecclesiis inventas. Fontibus .subin usus sum Rationibus collectorum Pontificiorum in Hungária, e quibus sat amplum parochiarum et parochorum elenchum nectere successit. Fontes hi comprehendunt annos 1281—1375.3) Quoad parochias Archi-Diaconatus Posoniensis optima praestitit servitia conscriptio Archi-Diaconatus Posoniensis ex anno 1390. proveniens,4) ac tandem catalogus Pázmáneus dictus, qui parochias saeculo XIII. imo XII. existentes nominat.5 6) Collectae tali modo micae ad illos spectant parochos, qui ante annum 1559. vixerant, quorum biographia quoque notulis, quae erui poterant, illustratur. Modo hoc successit nomina sexcentorum quinquaginta quinque parocho­rum eruere, illorumque memoriam posteritati conservare. *) Fejér, C. D.; Venczel, Árpádkori tíj okmtár; Monumenta Vaticana; Knauz, Mon. Strig.; Péterffy, Concilia; Anjoukon okmtár; Hazai okmtár; Hazai oklevéltár; Károlyi, Zichy, Palásthy, Nedeczky családok stb. okmtárai; Észt. Főkápt. okmányok tára. etc. etc. Qui fontes suis in locis citati apparent. 2) Archivum imprimis Regnicolare Budapestiense, sectionem diplomaticam. Archivum Primatiale Vetus et Saeculare. s) Monumenta Vaticana. Series I. Tom. I. — Quum prima pars operis mei jam ante mortem Eminentissimi AEppi, ergo ante 1891. ad typum venerit, praeclarum illud opus Theodori Ortvay, Magy.-Ország Egyházi Földleírása a XIV. század elején, quod 1892. publicatum fuit, mihi in illa parte juvamini esse non potuit. 4) Conscriptio per Vicarium Leonardum de Pensauro facta parochiarum Archi-Diaconatus Posoniensis. Fejér, C. D. X. VIII. 313. 6) De isto catalogo ipse Pázmány sic fatetur : «Cogitaram ego, vel omnium, vel saltem Strigoniensi Ecclesiae annexorum Episcopatuum, quique in eorum Dioecesibus olim floruerunt Religiosorum, catalogum texere; annexis omnibus quae plenam status Ecclesiastici notitiam generare possent; sed conatu, sumccessus destituit. Nihil enim uspiam reperi, quod animum expleret. Fragmenta dumtaxat reperi, et in quorundam Religiosorum ordinum libris male descripta Monasteriorum nomina, quae nec intelligi ab Ungaris possint. Quodcirca, persequi caetera cum nequeam: de Dioecesi Archi-Episcopatus Strigoniensis, quae comperta habeo, breviter recensebo. Ad quae mihi facem praeferunt, Statuta Capituli Strigoniensis, anno 1397. firmata : Antiquissimae item, ac bonae fidei scripturae. Harum unam vetustate attritam, ante annos septuaginta authentice descriptam, triumque Notariorum syngraphis firmatam, ad manum habeo; quae ordine recenset catalogum praepositorum, abbatum, deca­norum, parochorum exemptorum, qui synodo dioecesanae Strigoniensi interessé debebant. Altera, similem catalogum, additis nonnullis complectitur. Tertia, antiquissimae et ipsa notae, regestum est, quo consignantur parochiae omnes, quae archi-diacono cuique subjectae erant.» His igitur adminiculis suffultus confecit catalogum quem primo publicavit Posonii 1629. penes opus: «Acta et Decreta synodi dioecesanae Strigoniensis celebratae Tirnaviae. A. D. 1629. die 4. Oct. et sequentibus.» Qua appendix prima. Serius pluries prodiit typis, sic jussu Lippay 1649. item Szelepchényi 1667. nec non apud Péterffy, Concilia 1742. II. 268. ex exemplari, cui Petrus Pázmány propria manu correcturas injecit. In supra citatis verbis ejusdem Pázmány provo­catio fit ad Statuta Capituli Strig. a. 1397. firmata. Illa edidit: Fejér, C. D. X. II. 506. item Ignatius Batthyán, Leges Eccl. III. 297. Imprimis ponderanda sunt verba Pázmányi: «Antiquissimae et ipsa notae regestum est, quo consignantur parochiae omnes» etc. Ergo etiam annum 1397. antecedentes, consequenter haec conscriptio saeculum XIII. et imo XII. amplectitur. Conjiciendo Catalogum Pázmányi cum Rationibus collectorum, et datis quae in diplomatibus reperiuntur, assertio haec certissima est.

Next