Némethy Geyza: Euphemeri reliquae. Collegit, prolegomenis et adnotationibus instruxit –. (Értekezések a Nyelv- és Széptudományok köréből. XIV. kötet 11. szám, 1889)

4 GEYZA NÉIUETHY. Empirici Adv. math. 1. IX. 50. (t. X.) et cum Theophili ad Autoly­cum 1. III. c. 5. (t. XIX. XX.), qui nomen scriptoris nostri sine patriae commemoratione afferunt, vitiatam esse errore quodam, ut saepius, libri Pseudo-Plutarchei memóriám iure suspiceris.1) Agragantinum appellat eum Clemens Alexandrinus in Pro­trep. c. II. 24. (t. XIII), quern Arnobius Adv. nat. 1. IV. 29. (t. XIV.) secutus est, Coum autem Athenaeus 1. XIV. p. 658. (fr. XL.), quo­rum tarnen testimonia de Euhemero libroque eius nullo modo opponi possunt supra laudatis.2) Quae cum ita sint, equidem reiici­ens Steinharti3) suspicionem, qui plures has patrias Euhemero tributas longa eius peregrinatione explicare temptavit, in aucto­ritate eorum, qui eum Messenium appellant, acquiescendum puto. 2. Unde nova exoritur qmestio difficilis sane atque lubrica, quam solvere adbuc nemini contigit neque sperandum est fore, ut aliquando contingat: scilicet utrum Meacr/jvioq onto IIsXojrovvYjOoo an Meoorjvto? á~ö XixeXías Eubemerus fuerit. De quo iam antiqui dubitasse videntur: quid enim verisimilius est, quam Tegeaten appellatum esse nostrum ab iis, qui patrise eius urbis obliti Pelo­ponnesium, Agragantinum autem, qui Siculum eum fuisse memi­nissent ? Ex iis certe, quae de nostro antiquitus tradita sunt, utra praeferenda sit opinio, nemo colliget; nam argumenta illa, qui­bus multi viri docti Siculum, nonnulli Peloponnesium fuisse eum demonstrare voluerunt, futiliasunt neque dignn, quae comme­morentur.4) 3. Aetas eius definitur Diodori apud Euseb. Priepar. Evang. II. 2. (fr. II.) testimonio, qui argumentum libri Euhemerei enarra­turus procul dubio ex ipsa Sacra História baec profért: Eor^spos [rsv oov tpiXo? -FSYOVW? KaooávSpoo TOO ßaaiXsio? xai 5TÄ TOÖTOV FJVAYXAOIXÁVOC TSXSÍV [baaiX'.xác vivac ypsías xai ae^aXac ÁJTOŐTJJUAI;, unde eum Cassandro in Macedonia regnante, 316—297. a. Cbr. n., floruisse apparet. Quibus accedunt Callimachi versus Messenii ') Vide, quae exposuimus. c. II. §. 12. a) Confer, quae de demente c. II. §. 11. et de Athenaeo c. II. §. 13. diximus. 3) In Encyel. Ersch-Gruber. ser. I. vol. 39. s. v. Eukemeros. 4) Quibus disputationes legere sine ullo fructu subtiles in delieiis est, adeant libros Gerlacbii (Historische Studien, I. p. 142), Ganssii (Qnaestt. Euhem. p. 4.) et Blumii (Einleitung in Eom's alte Geschichte, p. 101.).

Next