Némethy Géza: Addenda commentariis ad carmina Tibulliana (Értekezések a Nyelv- és Széptudományok köréből. XXIV. kötet 7. szám, 1925)

Addenda commentariis ad carmina Tibulliana. Haec commentatio supplementum est editionum Tibulli1 et Lygdami2 a me curatarum. Quae enim mihi — nam dies diem docet — commentariis illis addenda videntur, partim in Actis Societatis Philologorum Budapestinensis3 et Museo Rhe­nano4 dispersa, partim nunc primum publici iuris facienda, ea collecta et emendata hoc parvo libello comprehendam. I. Lib. I. eleg. 1, vss. 11 — 12: Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris, Seu vetus in trivio florida serta lapis. Ad stipes desertus in agris in editione mea ad no tavi: „terminus, cui numen tribuerunt antiqui" ; ad vetus in trivio lapis: „hoc loco iam non est de termino cogitandum (nullus enim in trivio locus termino), sed intellegendi sunt lapides sacri, reliquiae religionis antiquissimae, quibus numen inesse putabant veteres; eos in triviis' fuisse testatur etiam Theophr. Char. 16." At fortasse ne stipes quidem ad terminum, sed ad arbores vetustate et religione sacras referendus est, quas pii homines sertis ornare solebant; stipes igitur (i. e. trun­cus) significat tunc arborem vetustam, quae maximam ramo­rum partem amisit. Cf. Ov. Met. VIII. 742. sqq.: „Stabat in his ingens annoso robore quercus, Una nemus; vittae mediam memoresque tabellae Sertaque cingebant" ; ibid. 719. sqq. 1 Albii Tibulli carmina. Accedunt Sulpiciae elegidia. Budapestini, sumptibus Aeademiae Litterarum Hungaricae, 1905. 2 Lygdami carmina. Accedit Panegyricus in Mcssallam. Ibidem, 1906. 3 Egyetemes Philologiai Közlöny, ann. 1909. p. 81. sqq. * Rheinisches Museum, ann. 1908. p. 632 sq. et 1909. p. 407. sqq. 274 l*

Next