Némethy Geyza: Ad Ciceronis de Finibus (Értekezések a Nyelv- és Széptudományok köréből. XXIV. kötet 10. szám, 1927)

AD CICERONIS DE FINIBUS L. I. 7, 23. et III. 12, 40.1 ι. In primo De Finibus libro Torquatus, Epicuri sectator, e Cicerone quaerit, quae sit causa, cur minus Epicurum probet. Cicero igitur breviter totam Epicuri philosophiam percurrit, ut demonstret, quid in physicis, dialecticis, ethicis eius desi­deret et reprehendat. Agitur autem de physicis 1. I. c. 6.; sequuntur deinde c. 7. §. 22. dialectica: „VII. 22. Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae λογική dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. Tollit defini­tiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non, quo modo efficiatur concludaturque ratio, tradit, non, qua via captiosa solvantur, ambigua distinguantur, ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero proba­tum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat. 23. Confirmat autem illud vei maximé, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. Ad haec et, quae sequamur, et, quae fugiamus, refert omnia." Locum admodum difficilem nemo usque ad hodiernum diem probabili ratione explicare potuit. Plurimi enim §. 23. ad ethica transiri putant neque scriptorem sic occulte dialec­tica omisisse et ad reprehensionem tertiae partis venisse cre­dunt. Lacunam igitur latere statuunt ante §. 23. censentque excidisse in codicibus finem reprehensionis alterius partis, 1 De his duobus locis iam disputaveram in Actis Societatis Philolo­gorum Budapestinensis (Egyetemes Philologiai Közlöny tom. XXIV. p. 779.) Xunc autem meliora doctus eandem quaestionem iterum tractandam mihi proposui. 292 i*

Next