Szabó Benő: A Szepesi szászok (Győr, 1886)

5 tudinis cautionem, de benignitate regia, Ciuitates eorum, villas et oppida, curias et praedia, in suis limitibus sita, et ad se legitime pertinentia, secundum ordinem propriis nominibus, praesentibus fecimus adnotari, est igitur primum Leutschae, Ciuitas nostrae prouinciae capitalis, cum suis curiis et praediis, in suis limitibus sitis, cum Curia Landvár dicta, et aliis curiis, et villula Kysperserde, sitis infra metas, et quibusdam oppidis adiacentibus, vna cum ciuitate deseruientibus nostrae regiae Maiestati, videlicet: Villeisdorf, villa Friderici Durst, villa Ma­gistri Satfrethy, dein suburbium et Calderbach, et villa Hen­rid Indicis, et Echardi, duo Nadosth adiacentia, item villa Vllenbach, item villa Latina, et in suis limitibus villa Iohann, et Alexwno, quae villa Albi Didaci appellatur; item villa Col­lini, contigue iuncta, item Odoim cum villa Dionisii adiacente, item Noua villa, cum suis Gasis, praediis et mineralibus et montanis; item villa Baldinari, et Curia Masdy, item villa Vrst cum terrae particula de villa Drauch, exemta; item Kis-Tho­­maszi, et Nagy Thomaszi; item quintum forum, quod ad Sanctum Ladislaum nuncupatur, cum villa Vidmanny adia­cente; item villa Compueti, et villa Primi, item Poprad, Fülka, Szállónk, Mollenbach, item Matthaei, Mons Sancti Georgii, villa Michaelis, item villa Isaak, item villa Menhardi, quae Virbo appellatur; item Bela, item Kasmark, cum suis pertinentiis et terris, a rege Ladislao quondam emptionis titulo comparatis, item Lubitz cum suis curiis, et allodiis vniuersis: item villa Ruskini, item villa Durandi, et sic duitatum et villarum, ac oppidorum nomina certis vocabulis per limites distinguuntur, in quibus eos­dem tideles nostros volumus perpetuis temporibus conseruari, et manu regia strenuo contra quoslibet gubernari. Nos igitur, qui ex oiticio suscepti regiminis vnum quemque, et specialiter dictos hospites nostros de Scepus fideles, in suis iuribus con­­seruare debemus, considerantes nihilominus fidelitates et ser­­uitiorum merita eorumdem, quae nobis in nostris negotiis, expeditionibus et agendis a primaeuis adolescentiac nostrae temporibus cum omni reuerentia, et sollicitudine impenderunt, tam humiliter quam deuote, et specialiter in conflictu nostro, quem contra potentiam Matthaei de Trenchen, Demetrium filium Nicolai, et filios Omodaei, condam Palatini, in Ruzgon

Next