Állami gimnázium, Fehértemplom, 1899

DE HORATH DICTIS. Wuestemannus in egregia epistola, quam promptuario sententiarum prae­­inisit, fratrern suum eam veterum scriptorum praestantiam celebravisse dicit quae in crebra esset gravissimarum sententiarum usurpatione posita. Miram enim in ejusmodi sententiis inesse vim, quippe quarum et concisa brevitas alte in pectus desccnderet et aperta veritas ad strenue agendum excitaret. Ac ju­­venibus praecipue quam primum fieri posset hunc antiquitatis velut thesaurum recludeudum esse, in quorum anirnos quo maturius virtutum semina conjicerentur, co certiores habitnra esse radices. Cui quurn omnino assentiam, Horatii poemata hac mente perlegere constimi, ut de singulis, quae apud eum reperiuntur, sen­tentiis in programmate nostro accuratius dissererem. Haud parvum enim bonum, me iis discipulis, quibuscum seleeta poetae carmina legi, tradidisse existimabo, si anirnos eorum in sententias et prudentiae et sapientiae plenas convertero. Neque vereor, ne donum obiatum non aecipiant, quurn maximam eorum partém eas sententias, quarum praestantia et verilate commovebantur, sua sponte ex­­scribere ac memoriae tradere viderim. Nam ommes praeclaras sententias, quibus abundat Horatius, hic reperient, quibus cognitis eum amicum et socium secum ducent atque ita tacere non poterunt, quin delectentur ejus hilaritate, sapientia confirmeutur. Neque vero soli adolescciites litterarum studiosi egregiis sententiis alJiciuutur et commoventur, viri quoque aetate provectiores superioris vitae tem­pora libenter in memóriám revocant et ad ea praecepta redeunt, quibus dueti vitae suae rationem instituerunt. Itaquo eliam hi viri docti aureas Horatii sen­tentias, praosertim quurn eas singulari quodam consilio disposuerim, prorsus non repudient. Non enim ignoro, singulas sententias iuter se non cohaerentes, quamvis legentium anirnos vehementer commoveant, haud dissi miles esse illis plantis, quas ex calidioribus regionibus in frigidiores frauStulimus : evulsae e terra, unde incrementum capiunt, translatacque in alienam, sub sole frigidiore marcescunt. Longe aliler res se habet, si similes scriptoris sententias iuter

Next