Hon és Külföld, 1842 (2. évfolyam, 1-104. szám)

1842-07-15 / 56. szám

níí conjunctio urgeatur» ipsos negative saltem se gerere opportere, ut quippe si nihil aliud canonicum impedimentum obstet, consensum desponsorum mutuum in matrimonialem con­junctionem de praesenti coram se, et duobus vel tribus aliis testibus declarari non impedi­ant, acturaque talem, velut valide gestum in librum copulatorum referant. Quibus quidem statutis ut animo docili pastores animarum aeque ac fideles morem ge­rant, non auctoritas tantum romani pontificis pro unitatis centro et ecclesiae catholicae ca­pite divinitus constituti requirit, sed ex ipsis etiam rationum momentis, quibus illa superstru­untur, facile intelligitur. Quis enim non videat cautiones has omnes eo spectare, ut voluntati divinae per sanctam conjugum vitam, saluta­­remque prolium educationem satisfiat. Profecto conjux, qui quantum in se est futuras soboles ab ecclesia et religione illa, quam ipse velut veram, divinam et mediis salutis instructissi­mam profitetur, suo ipso proposito alienas red­dit et exclusas: is neque sublimi sacramenti in­doli, ut nempe conjunctionem Christi cum ec­clesia repraesentet, respondet; neque ecclesiae intentioni, quae in sacramentorum susceptione et admini6tratione summi est momenti, obsecun­dat; conjux igitur talis ad matrimonii sacramen­tum digne suscipiendum vel ministrandum rite dispositus nequaquam reputari potest, benefici­orum proinde, quae cum digna sacramenti sus­ceptione jpnguntur, sua se causa facit expertem. Haec velut in praecipuis fidei nostrae prin­cipii* fundata, vobis pmnjbus plana esse, atque ex occasione eventuum, qui his temporibus ob banc ipsam catholicae ecclesiae doctrinam apo­­atoiica constantia propugnatam non parum ad­versitatis, quibusdam fidei munerisque nostri so­ciis adtulerunt, planiora effecta lubenter nobis persvademus. Cum itaque incolumitatem, sacris ecclesiae catholicae legibus ac principiis adse­­rendi et jus et onus nobis cumprimis incumbat: adhortamur vos in domino , ut seria vos cura subeat, quo sua in ineundis mixtis conjugiis ve­tustae disciplinae catholicae, tot conciliai ibus pontificiisque sanctionibus inculcatae ubique ex­acta constet observantia. Agnoscimus equidem consvetudinem in mix­­iié matrimoniis ineundis adusque in Transsilva­nia vigentem, disciplinae quam per praesentes proponimus, non undequaque fuisse conformem, scilicet tolerari illa poterat, quoad sensus ec­clesiae circa hoc objectum in clariorem lucem evolveretur: ast hodie cum non solum plurimo­rum per orbem episcoporum sententiae hoc in merito depromantur, sedet summi pastoris vox identidem audiatur, tempus est ut nos quoque eam amplectamur disciplinam, ad quam univer­salis ecclesiae sententia vergit. Agnoscimus etiam in patria nostra vigere legem positivam articulo 57-o a. 1791/2 compre­hensam, qua proles e mixtis matrimoniis pro­genitae, sexum suorum parentum sequi jubean­tur, ita ut masculi in patris, foemellae vero in matris religione educentur et baptisentur, sic­­que reversalibus a parte acatholica intuitu pro­lium ulriusque sexus in religione catholica e­­ducandarum exigendis omnem viam praeclusam esse. Nec profecto intentio nostra eo colliniat, ut quidquam legibus patriis et allissirais ordi­nationibus contrarium suscipiatur, imo vero hor­tamur vos in Domino, ut in effata publicae po­testatis omni qua parest reverentia et obedien­­tia secundum praeceptum Christi et monitum divi apostoli duciminor, in patientia possiden­tes animas vestras. Quapropter literas quidem reversales, quae ceteroquin inoperose exigeren­tur, nequaquam postulabitis, neque talium pro­lium catholicam educationem inportune urgebi­tis: attamen privatam conjugum voluntatem, in quantum haec legi praeattactae contraria non fuerit, exquirentes, intentioni matris ecclesiae obsecundare, atque disciplinae ecclesiasticae hoc in puncto jam satis conspicnae conformité» agere, vestrae obligationis esse noveritis. Imprimis autem sedula sit vobis cura fi­deli populo nervose, communi tamen mansve­­tudine inculcare, quidnam viros catholicos de institutione matrimonii, de fine illius dignitate per additam a Christo domino sacramenti rati­onem ruptus conciliata cie perpetuitate vinculi, obligationibus item conjugum tum erga se invi­cem, tum erga proles, credere, sentire, et fi­dei morumque regulis convenienter agere opor­teat; qua animi praeparatione conjuges ad ma­trimonii sacramentum digne suscipiendum acce­dere, quave animi pietate augendae sanctifican­ti gratiae intenti esse debeant. Hae porro ia*

Next