Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
REX I. 43 fi vult eumdem suppositarum Siluestri II. litterarum reum peragere. Debebat ilium non tantum impudentiffimum , qualem characteristicae hae notae designant, Sed etiam impntdentijjimum appellare. Nam, vt optime Cl. Palmius obSeruat: (a) imprudentiffiinus profeclo mortalium omnium ac infamis plane dicendus foret, quod , alieniffima consiliis Juis .tempesiate , feruente nimirum de id genus iuribus controuersia, eiufmodj fententiis conceptum insirumentum vulgauerit, quo nihil ad ius patronatus, regibus Hungáriáé afferendum, sine luculentius, siue opportunius excogitari proferrique potuit. Si namque Levakovichius. augendorum Romanae curiae iurium caussa has litteras produxit; si caussa coarctandae regum Hungáriáé potestatis in ecclesiasticis dignitatibus libere conferendis easdem confinxit; cur illis, nisi non tantum astutum, Sed etiam delirum eum fuisse iudicemus , haec inSerait: Et fecundum quod divina gratia te et illos docuerit , ecclesias regni Jui, praefentes et futuras , nosira ac fuccefforum nofiror.um vice, difponere atque ordinare , apoftolica auclontate, similiter, concefflmus, volumus et rogamus ? Si hoc Levakovichius sini propositoque Suo plurimum aduersari non vidit ; parum vidit, nec idoneus ad confingendas eiusmodi litteras , quae cum Scriptoribus veteribus mire conSentiant , multos vero posteriorum errores detegant , fuit. Qua- (a) Herctld. p. 51. IOQO. A. C.