Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
uerat, profectus, (a) nihil antiquius habebas, quam vt patriam plenis prudentiae, plenis Sapientiae con- Siliis fulcires. Vt igitur Augusta TERESIA, magna meritorum arbitra, Singularem omnis generis eruditionem et consiliorum pondere temperatam ingenii celeritatem ac felicitatem in TE notauit, dignum illico cenSii* it, quem Sanctioribus ad excelSam cancellariam consiliis admoueret; admotum ad frequentes de rebus grauiffimis consultationes acciret ac difficillimis quibusque negociis praeficeret. Atque tunc equidem TV Semper negocioSus, negociis tamen omnibus Superior eras; omnesque difficultates vSu longo sapientiae TVAE cedere iam assueuerant. Talis quum esses, quum iam autea Nouiensis epi- Scopi titulum gessisses; Sacris ecclesiae Varadiensis, profanis prouinciae Bihariensis faScibus ornatus, (b) opinioni praeclarae, quam de TE pridem omnes boni iam animo fouebant, abunde cumulateque Satisfecisti. Hoc in fastigio collocatus, ob singularem oris ac vultus Suauiratein, cb fligrantem in DEVM et proximos caritatem , ob eximiam de Singulis hominibus bene merendi voluntatem , ob Scientiarum omnium vbertatem, Superis hominibusque carissimus, )( 5 quid (a) A. C. 1751. (b) A. C. 1759.