Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
REX I. 77 Beleknegena W'eleknez'iwtim, Seu magnam dominam, nagy asizfzony essingit; quaii vero,, Ditmarus imitatione Graecorum, qui nostrum V liquescens, quo destituuntur, per B Saepius exprimunt, Bele, pro Veie, nulla necessitate coactus, fcnpierit. Quae* de magna domina, nagy asizfzony, disserit; (a) perinde coniecturis ad modum insirmis nituntur. Neue his diutius immorari cogar; id Solum innuo: Hungaros, quemadmodum D. Virginis in coelos assuintae festum, nagy boldog afzsizony napja, B. magnae dominae diem, ita natiukatis eiusdem diem festum, kis asizfzony napja, paruae dominae diem; mensem autem Augustum, kis afzfzony hava, paruae dominae mensem, appellare; deinde peraeque, Ma* gyár - Orsizíig királynéja, Hungáriáé reginam, ac magnam dominam, eamdem vocare. Num vero regina dici coeperit eo dumtaxat tempore, quo Béla Ili. patria lingua primus király, vt erudito viro placet, apud Hungaros audiit; id est, quod in quaestione verSatur. Nec enim coniecturae , quas adhuc exposuit, illud Király D. Stephani aetate longe recentius esse, probant. XXV. Alterum opinionis Suae fundamentum in eo Cl. Scriptor collocat; quod ex nagy-úr ortum orsizdg arbitretur. Per miras enim trochleas ex úr, uraság, úrság, urfeág> A. C. ieoo. (a) p. 39. -43.