Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
REXI. 37 Magdeburgensis ex augusta Vindobonensi bibliotheca, non vrlus Seculi, Sed sexennii Spatio euanuerlt. Demum, quod ait Schwartzius, nullam effe rationem, cur potius in Traguriensi, quam in Hungáriáé tabulariis reperta effet episiola, nequaquam vrget, inquit Stiltingus; ncn enim confiat, an non lateat in quibusdam Hungáriáé tabulariis: si vero de eo consiaret, non deeft ratio differentiae, quum tota Hungaria multis direptionibus Tartarorum Turcontmque et aliorum fuerit vaftata; non ita Tragurium, cuius tabulario communicari potuit epiftola , dum erat fub Hungarorum dominio. Suspicatur 111. Kollarius, id factum esse, quum Colomanus iura Dalmatis ita concessit: (a) Epifcopum vero, aut comitem, quem clerus et populus elegerit , ordinabo. Vt enim assensus hic regius, ad electionem episcoporum a clero iactain in Dalmatia Hungarica neccssarius, Tragurinis ostendi posset; Siluestrinae litterae tum eo transmissae fuerint. Atque his, vt res poftulat, diligenter expensis, ita litem hanc 111. Kollarius concludit, (b) cuilibet, vt arbitror, manifeftum erit, exemplum Silueftrinae epiftolae , ex quo fuum exfcripsit T^erantius, et perire facile , et ignorari Lucio , et Tragurii potius, quam in Hungáriáé fcriniis, reperiri potuifje; quemadmodum cum Carthuitiana S. Stephani vita factum fuisse, Stiltingus innuit, quae necdum ex C 3 Hun- (a) Apuci Luc. Lib. IV. C. ii. (b) Bijt. dipl. p. 56.