Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. III. Complectens res gestas Colomani, Stephani II., Belae II., Geisae II. (1780)
1096
REX IX. 17 tu maritimas quoque duitates in Suam ditionem redegit. Belgradum certe Hungariei iuris iam tunc iuisse, quum Colomani SponSam ? anno Sequenti per eam vrbem traductam, Vincurius cum 5000. armatorum excepit, Gauiridus, vt paullo post videbimus, testatur. Tempus vero, quo Hungarici iuris Belgradum euaSerit, liuilum opportunius occurrit, quam istud, quo Petrus, coilatis iignis, victus ac interfectus temeritatis Suae poenas dedit, Hungarisque reliquam etiam Croatiam, ac Dalmatiam, quae nondum a S. Ladislao Subacta fuerat, sibi vindicandi viam aperuit. Vt porro Colomanus assertam facrae coronae prouinciam etiam maritimam firmius in Sua potestate retineret; Venetorum , Adriatico mari praepotentium, amicitiam sibi necessariam esse ratus, cum illis foedus contra Normanos, maritimas tam Croatarum, quam Venetorum Vrbes incurSare Solitos, ac armorum Societatem iniuit. Impositos igitur Venetae classi Suos milites in Apuliam transmisit, qui rem adeo prospere gesserunt, vt Brundusium et Monopolim primo statim impetu ceperint, omnemque regionem illam depopulati, praedam ingentem inde reuexerint. Hoc tempore, scribit Dandulus post Michaelem Vitalem, Venetorum ducem, electum A. C. 1096. (a) Colomanus, rex Hungáriáé, misit exercitum in Dalma.Toin. III. B tiam, (a) Murat. T. XII. p. 259. A. C. *096,