Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)
1203
REX XVIL 649 ad deditionem violenta dextera coegi* stis. Debuerant autem vos a tam ne-* quissimo proposito vel reuerentia crucis aifumtae, vel carissimi in Christo sil ii nostri Henrici, regis Vngarorum illustris, et nobilis viri Andreae ducis, fratris eius , deuotio, qui pro terrae Sanctae Subsidio crucis signaculum assum- Serunt, vel Saltem apoitolicae Sedis auctoritas, quae vobis curauit districtius inhibere, ne terras Christianorum inuadere, vel laedere tentaretis, nist vel ipsi vestrum iter nequiter impedirent r vel alia caussa iusta , vel necessaria for- San occurreret, propter quam aliud agere, accedente consilio legati, possetis. Ne vero praemissa inhibitio Segni» ter audiretur, st qui contra eam venire praesumerent; eos denunciauimus excommunicationis vinculo innodatos et beneficiis indulgentiae, quam apo^ stolica. Sedes cruce signatis indulsit, immunes. Ceterum, licet dilectus filius noster Petrus, tituli S. Marcelli presbyter cardinalia, apostoiicae Sedis legatus, prohibitionis nostrae tenorem quibusdam ex vobis exponere curauiiV Set, et tandem litterae nostrae vobis fuissent publice praeSentatae; nec DEO, nec Sedi apostoiicae detulistis. Sed vt fe rederent (dederent) coegistis miSeros Iadertinos. Veneti ergo in oculis vestris Subuerterunt muros ciuitatis eiusdem, spoliauerunt ecclestas, aedificia destruxernnt, et vos cum eis Ia» ,, de* A. C. 1503.