Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. V. Complectens res gestas Andreae II. et Belae IV. ad cladem vsqve tartaricam. (1783)
1207
REX XIX. 75 que adeo erga Salutem humani generis cotidiana remedia incessanter exhibuit , vt, si quis, a catholica side non deuians, hoc velit Subtiliter intueri 9 sicut ipSe est totius gratiae plenitudo, sic ad plures circa nostrae conditionis miserias miserationes eius exuberant, vt in omnibus ipsius perfectio nostrum suppleat imperfectum. Inter cetera Sane , quibus Christiano populo, propter varias plagas criminum quasi Semiuiuo relicto, per ipsius prudentiam Sunt prouiSa remedia, conueniens antidotum in soliditate Sedis apostolicae renouauit, eam totius Christianitatis caput constituens et magistram, a qua, sicut vnguentuni in capite, quod descendit ia barbam et ad oram etiam vestimenti, panis intellectus et vitae ad alias ecclesias cum doctrina procedat fidei et aqua Sapientiae Salutaris. Verum, ne inter curas continuas et praegrandes pastor ipsius et rector pro defectu imperfectionis humanae deficeret, fi solus consumendus inani labore ad suam omnia Sollicitudinem reuocaret; attendens , quod messi multae vnus non Sufficiat operarius, multos sibi operarios et verbi dominici cooperatores adiungit, ac per eos exsequi cogitur, quae per Se non potest perSonaliter adimplere , eius instructus exemplo, qui et duodecim apostolos et alios Septuaginta duos elegit, et binos ante faciem Suam ad praedicandum direxit. Quum igi- A. C. 1207.