Katona István: Historia regvm stirpis avstriacae. Tom. V. Ord. XXIV. 1564–1567 (1793)

MISTORIOPHILO SALVTEM! I nchoatam ante tria lustra patriae historiam , odo Seculis critico calamo iam elucubratis , eo perduxi , vt nonnisi postremi huius, quod viuimus, Seculi pars ; eadem , qua priora, methodo pertractanda fupersit. Si benignum numen, quod ad tantum opus iuscipiendum mihi mentem ingeflTt, vires porro suffecerit, vitamque longius prorogauerit; h(5c labore defunctus , mox alium aggrediar; eo­­rumque gratia, quibus ad tam vastam molem vel comparandam aes, vel euoluendam tempus non Sup­peteret , tomulos Seu iam editos, Seu deinceps edendos, in compendium redactos, ad communem vsum accommodabo. Ttriplicem enim ego Hungáriáé historiam ani­mo dudum informabam; primam quidem fuiifli­­mam illam, excitatis Scriptorum, tam domestico­rum , quam exterorum, vtrorumque, quantum licuit, Synchronorum aut certe Supparium, testimo­niis firmatam , diplomatumque, quae vel aliorum industria iam ante me producta fuerunt, vel a mc, reseratis nonnullorum tabulariorum repagulis, e tene­bris

Next