Katona István: Historia regvm stirpis avstriacae. Tom. XXII. Ord. XLI. 1792–1801 (1802)

conSultoque crisibus, praeterquam iponte fluenti­bus, abstineo5 ne quemadmodum prioribus, ne lucem videant, ita huic quoque tomulo moram eaedem iniiciant. Ad fpillum hoc multisque difficultatibus ob* feptum opus aggrediendum ac perficiendum vni­­cus amor patriae, nulla certe Spes remunerationis Suturae, me permouere potuit; quamuis non igno­­rauerim, quae fuerint olim praemia vel Scribae Bonfinii constituta, quam liberalia viatica Bruto, cujus tamen historia numquam in lucem prodiit, ex aeratio publico decreta. His ego nec Speratis, nec acceptis, itinera per omnes Hungáriáé pro­­uincias pro colligendis documentis, patriae histo­riam illustraturis, ex tenuibus meis stipendiis, ori meo detradis , SuScepij multisque rebus, quae pri­us ignorabantur, detedis , omnem hanc historiam XLI. tomulis ad calcem vsque perduxi. Quod autem ex his aliqui Sato quodam intercepti sint, mi­hi vitio dari non potest j memori primae historiae legis ex Cicerone .* {a) Ne quid falji dicere au­­deat ; deinde, nequid veri non audeat. Tu, ledor beneuole, hoSce conatus meos boni conSulej neque desidiae meae, quod completam Hungáriáé historiam obtinere nequeas, adScribe. Vale. Da­bam Colocae , pridie kai. Odobrcs anno partae Salutis MDCCCI, §. XIII. (a) De. Orat* L, II, N, LXII%

Next