Katolikus főgimnázium, Lőcse, 1856

De Satira Romana ejusque auctoribus praecipuis brevis commentatio. Quum tot eosque doctissimos viros de satirae Romanae origine, incrementis variisque formis copiosissime disputasse constet, valde verendum est, ne summae arrogantiae esse videatur, putare novi quid in hac re posse proferri. Sed quum mihi persuasum habeam, omnem cognitionis et scientiae amplificationem, nisi morum emenda­tio accedat, vanam esse atque plus nocere quam prodesse, summum deinde atque extremum, in quo omnium do­ctrinarum studia versari debent, illud esse, ut varii cultus moresque hominum cognoscantur, satirorum vero Ro­manorum cognitionem ad mores cognoscendos atque emendandos plurimum facere, quum satirae imprimis sit, mores perversos, corruptos, pravos perstringere et ea ratione ad eos emendandos quantum potest conferre: de satira Romana igitur ejusque auctoribus praecipuis paucis disputare decrevi, quum operae pretium sane sit, illud potis­simum scriptorum genus cognoscere, qui non solum de perversis hominum moribus scripserunt, sed etiam viti­orum originem atque naturam frequentibus exemplis cujusque generis conditionisque propositis nos docuerunt, in quibus, ne ampliiis verba addam, sententiarum ad vitam bene instituendam, ad virtutis amorem odiumque vitio­rum excitandum bonarum et eleganlissimarum uberrima seges reperitur. Quamquam non sine magna cunctatione atque verecundia ad eam quam mihi tractandam sumpsi literarum par­ticulam accessi, quippe qui non ignorem, quam mediocre sit ingenium meum et quam exiguum id, quod mihi a viris omni eruditionis genere excellentissimis, qui illustrandae huic rei operam navarunt, in hac literarum parte sit relictum. Ceterum in hac propter temporis angustias brevi dissertatione imprimis literarum studiosis consulere volui qui ex omnibus aut singulis ut quam plurimum et usus et oblectationis percipiant quam maxime opto. Quibus praemissis hujus a multis iisque doctissimis viris pertractatae literarum partis excusationem me habi­turum esse confido, neque spero quid offendisse, quod in hac dissertatione collegisse potius aliorum in variis libris explicatas rationes, quam meas attulisse videar. Priscos rusticos Romanos, antiquissimis jam temporibus dies festos in Cereris et Bacchi honores celebrantes, dicteriis salsis et petulantibus, in quibus nec honesti nec decori ulla ratio habebatur, in se invicem jaciendis et joci et delectandi causa, inter se concertasse Virgilius et Horatius tradiderunt, quorum prior (Georg, lib. II, 385 sq.) haec dicit: „Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni Versibus incomptis ludunt risuque soluto, Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis, Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.“ alter vero (Epist. II. I. v. 139 sq.) haec: „Agricolae prisci, fortes parvoque beati, Condita post frumenta levantes tempore festo Corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem Cum sociis operum, pueris et conjuge fida,

Next