Némethy Géza (szerk.): P. Ovidii Nasonis Amores (1907)

Praefatio

PRiEFATIO. Gum post Lemarii editionem Lutetiae Parisiorum a. MDCCCXX. publici iuris factam nemo huc usque inventus esset, qui Ovidii Amores novo commentario exegetico viris doctis destinato ornaret, suscepi hunc laborem mihi sane iucundissimum, omnibus, qui Ovidio aliqua ex parte ope­ram navare volunt, praecipueque iuventuti antiquitatis studiosae gratum me facturum putans.* Sed, ne quis plura in libro meo quaerat, quam quae prae­stare potui et volui, lectores hoc loco admoneo in adno­­tationibus conficiendis duo tantum mihi fuisse proposita: primum, ut elegias Ovidii brevi interpretatione, quae dici­tur, verbali instruerem, deinde, ut accuratissime, quid poeta magistris suis, inprimis Propertio et Tibullo, praeterea Horatio, Catullo et Lygdamo deberet, exponerem. Quod enim ad Lygdamum inter auctores Ovidii attinet, necessi­tudinem, quae inter eum et Ovidium intercedit, diligentius, quam antea factum est, definivi in editione Lygdami, ubi satis luculenter demonstravi Ovidium fuisse imitatorem et in omnibus fere libris eius apparere Lygdami vestigia. Praeterea mox totam hanc quaestionem peculiari tractabi­mus libello. * Eodem consilio edidi sumptibus Academiae Litterarum Hu ga­­ricae Tibullum una cum Sulpicia (Budapestini, a MCMV.) et Lygda­mum una cum Panegyrico Messallae (ibidem, a. MCMYI.) commen­tario exegetico instructos.

Next