Ponori Thewrewk Emil (szerk.): Codex Festi Farnesianus. 42 tabulis expressus (1893)

Praefatio

In praefatione voluminis primi Festi Pauliqiie a me editi promisi me absoluto operi codicem Festi Farnesianum phototypice ex­pressum appendicis loco additurum esse. Singularem mihi fortunam gratulor, qua contigit, ut promisso meo iam nunc stare possem. En habes venerandum illud monumentum antiquitatis ita repraesentatum, ut hac edi­tione firmissima quibus in posterum studia Festina nitantur, fundamenta posita sint. De codice ipso, qui circa annum 1476. a Manilio Rhallo in Illyrico repertus est et nunc Neapoli in bibliotheca publica numero ibi signatus IV. A. 3. conservatur, satis esse duxi hoc loco praecipue eas res enarrare, quae ad eius condicionem pertineant. De latis eius in II. volumine editionis meae, quod commentarium complectetur, accuratius dis­putandi et occasio erit et necessitas. Scrip­tus est codex saeculo X ut Theodoro Momm­­seno et Christiano Huelseno. saeculo XI ut Odolredo Muellero et Henrico Keilio videtur. Foliis constat membranaceis 41. paginis 82. columnis* (cum in quavis pagina bini sint scripturae ordines) 164, quaternionibus VI. ab ipso librario imo margine signatis. Vide sis tab. IX. quatern. IX, coi. 32., tab. XI. quatern. XI. coi. 32., tab. XIX. quatern. XII. coi. 32., tab. XXVIII. quatern, XIII. coi 32., tab. XXXV. quatern. XIV. coi. 32., tab. XLIL quatern. XV. coi. 32. (Nota ex Q. T. R. litteris composita quaternionem significat). Ex numero quaternionum extantium cum superstitum Festi librorum Paulique epito­mes ambitu comparato summo iure colligi­tur opus cum integrum esset, XVI quater­­niones numerasse, ex quibus ante codicem repertum perierant septem primi integri, reliquorum novem et folia quaedam et com­busto margine singulorum foliorum ordines scripturae exteriores aut toti aut maiore ex parte. Ex quaternionibus illis novem, quos Manilius Rhallus circa annum 1476. repperit, rursus desiderantur hodie Ires VIII. X. XVI. quorum vices faciunt aliquatenus apographa saeculo XV. exeunte facta scilicet cod. Vatie. 3369. «doctissimi viri (Fulvii Ursini) chiro­graphum»; cod. Vatie. 1549.; cod. Vatie. 3368. «scritto di mano Politiano»; cod. Vatie. 2731 ; cod. Leidensis Voss. Lat. Oct. 9; cod. Parisinus qui libro bibliothecae natio­­nalis «Imprimes X 553 A.» signato insertus est (Cf. Mommsen urn in Font. iur. edit. V. p. 330 el in recognitione Festi quaternionis X\ I. edita in actis academiae Bcrolinensis maioribus anni 1864. p. 58—66). Quid de codice hodie supersit, el quomodo P RLE FAT IO. divisio Festi librorum, quos XX fuisse Pau- spondeat, ex conspectu, quem subiecimus, lus epit. p. 1,9. testatur, quaternionibus re- luculenter apparet: Quatern. XIII 20—XV 4. continet librum XVIII in 48 columnis. (Tab. XXXVI quatern. XV 4, 4—5. legitur: SEX POMPEI FESTI DE VERBOR(um) SIGNI­FICAT^) LIB. XVIII INCIPIT LIB. XVIIII). j Quatern. XV 4—XVI 2. continebat librum XIX in 30 columnis. Quatern. XVI 2—32. librum XX. in 30 columnis. XVI.recognoscitur ex apographis. Quatern. I. periit ante codicem repertum. II. III. IV. V. VI. VII. « « « « « « « « « « « « VIII. IX. X. XI. XII. XIII. ........... XIV. XV. « « « « 1................................................................. « « « « « « « « recognoscitur ex apographis. extat. Vide tab. I—IX. recognoscitur ex apographis. Maiore ex parte periit ante codicem repertum. Superest folium primum et ultimum. Vide tab. IX—XL extat. Vide lab. XI—XIX. extat. Vide tab. XIX—XXVII. extat. Vide lab. XXVII—XXXV. extat. Vide tab. XXXV—XLIL Quatern. I—VIII coi. 29. continebat ex Festi compendii libris XX duodecim primos, unumquemque ut 0. Muellero videtur, in 21 columnis. (Quatern. VIII coi. 29,27. ante voc. Mulus legitur: SEX. POMPEI FESTI LIBER XIII INCIPIT). Quatern. VIII 29—IX 27. continebat librum XIII in 30 columnis (Tab. VIII quatern. IX 27,12—13 ante voc. Ob legitur: TI DIVER................felicit, hoc est: Sexti Pompei Festi de verbor. sign. lib. XIII. Incipit feliciter lib. XIV). Quatern. IX 27—X 27 continebat librum XIV in 32 columnis. Quatern. X 27—XI 25. librum XV in 30 columnis. Quatern. XI 25—XII 23. librum XVI in 30 columnis. (Tab. XVIII quatern XII 23,10 .... TI ? V. 11 .... it? quod O. Muellerus sic explevit: Sexti Pompei Festi lib. XVI. Incipit lib. XVII feliciter). Quatern. XII 23—XIII 20. continet librum XVII in 29 columnis. (Tab. XXIV quatern. XIII 20, 6—7. legitur: LIBER XVII. SEXTI POMPEI FESTI LIBER XVIII).

Next