Magyar Hírmondó 17. (1800. január-június, 1-51. szám)

1800-04-11 / 29. szám

.4*9 legistis? Nempe ex eo, in quo vix inveniebatur ullus, qui iisdem hisce temporibus, ob admira­bilem firmitatem suam in praestanda Ecclesiae fide, non fortissimus haberetur; qui fortunarum rapinam, carcerem, exilia, mortis pericula, acer­bissima quaeque perpessus , spectaculum mundo, angelis, et hominibus factus pro Christo, non modo tanto honore dignissimus, verum etiam, multo magis nobis idoneus esset, qui tanto oneri magna cum Ecclesiae gloria, atque securitate suc­cederet. Quae fueruut igitur judicia vestra? Habeba­­iis viros sapientissimos, quibus in tantis procella­rum periculis Ecclesiam committeretis, cur eam insipienti committere voluistis ? Habebatis sanctis­simos, cur peccatorem delegistis? Anne tenuitas nostra, quae explorata omnibus est, ita vestram perspicientiam latuit, ut in re tam manifesta vos nni nihil videretis ? An Spiritus ille mentium il-. lustrator, qui ostendit c/uos eligit, abfuit a vo­bis dum de nobis deliberaretis ? Non ita profecto fuit, Venerabiles Fratres; fidenter dicimus, ne­que id ad nostram, verum ad Dei gloriam dici­mus. Adfuit, adfuit Deus sanctissimis mentibus vestris; nosque ii fuimus uni, qui a vobis po­tissimum eramus omnino deligendi. Cur ? Quia licet oculis vestris minime tales* videremur, Dei tamen oculis omnium maxime videbamur infirmi. Nimirum iis semper consiliis in Ecclesia sua re­genda, adfortium superbiam confundendam, uti­tur Deus. Quo vero infirmiora ea suat quae ad­hibet ; eo magis apparet Ecclesiam in caelis

Next