Állami főgimnázium, Nagyszeben, 1875

2. Obitus Francisci Deaci. Iläaiv 7UXQOQ ré&vqxev, nága 0Tevá(nv. Sophoclea. Pervolitat tristis terrarum nuncius orbem. Incipe, Melpomene, carmina lugubria. Eripuit regno Mors (irreparabile damnum) Magnanimum patrem, par cui nullus erat. In quo tanta modestia erat, reverentia veri ? Quis tam justitiae, propositique tenax? Integritas quem cum coelesti Pace sorore Auxit tam cunctos exsuperantem hominum ? Consilio populi non est sapientior ullus, Ora diserta ejus dulcis apis tenuit. Non facile invenies, qui nomina fugerit alta Atque potente magis profuerit populo. Omnibus in rebus patriae perfusus amore Et fuit ipse memor jussit et esse alios. Artibus bis animi, bellis non sanguinolentis Gens insueta jugi libera facta tua est: Auspice te, leges Hungária, jura, Deace, e Prole sua splendens atque atavis retulit. Pectora non plangit conjux peritura dolore, Non lacrimant nati morte tua miseri: Spectanti tibi celso animo sublimia semper Uxor erat felix atque valens patria. Descendit solio regina atque implicat alma Laurum tam caro multa dolens capiti. Confluxit luctu percussa caterva potentis Begni per cunctas nante genas lacrima. Discrimen nescit pauper neque dives: ad umbras Infernas crebri quam comitantur eum! Miscentur, validus qua Ebenus litora pulsat, Lugubribus lacrimis et socii gemitus. Quaque virent linguae genitae ex te, Eoma superba, Cor tetigit penitus pallida maestitia. Haut aliter pandens spatiosas Slavia fines Clarum tamque pium fletque gemitque virum. Hoc tantum patriae decus humani generisque Exemplar vitae, care, tene, juvenis. Dr. Franciscus Balázs.

Next