Katolikus főgimnázium, Pozsony, 1869

Carol! M. Cserny de Cicerone causarum patrono epistola ad affinem Joannem Alex. Rozsek, professorem Graecensem, amicum ex amicis certis mihi certissimum. Carolus Joanni, affini suo S. P. D. Gum ante duos annos nullis occupationibus impeditus Graecii, in urbe terrarum amoenissima, ferias apud Te, vir mihi carissime, agerem, factum est aliquoties, ut inambulantes cum de aliis rebus, tum etiam de Cicerone et quae ei exprobrantur vitiis colloqueremur. Jam tunc mihi eiusmodi materies, de qua multum cogitavi, digna visa est, quam uberius tractarem, tractatam Tecum communicarem. Sed plurimis ac variis negotiis et curis districtus nullum adhuc propositi peragendi tempus nactus sum. Nunc autem munere commentationis scribendae suscepto quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quamnam potissimum materiam scribendi eligerem, qua et Tibi satisfacere et col­legarum rationibus aliquo modo consulere et discipulis superiorum gymnasii ordinum diligentioribus prodesse possem, nulla aptior occurrebat, quam si de Cicerone causidico dissererem ac promisso olim dato starem. Verum si quid etiam est, quod eorum , quae in hoc commentariolo adtuli, probabile dici possit, tamen non negem, nonnulla me fortasse fefellisse. Quam ob rem aequos rerum aestimatores facile mihi Tecum veniam daturos esse spero , si torte minus dili­gens deprehendar. Perpauci inveniuntur, qui tantis quantis Cicero et laudibus et vituperationibus adfecti sunt. Sua iam aetate vituperatum esse ab iis viris, qui ei gloriam invidebant aut qui omnino ab adversariis partibus stabant, satis constat. Nec nostris temporibus desunt, qui de eo in universum contemptim iudicent et id quidem non homines in­docti et rudes, sed viri exquisita doctrina et summo ingenii acumine insignes. Quod Drumannum in \. et VI. volumine historiae suae Romanae1) fecisse videmus. ut de Cicerone non sine odio et turpiter iudicaret, Mommsenum,2) qui hac in re illius iudicium secutus est, item fecisse, nemo inter eruditos est, qui ignoret. A quo iudicio cum magnopere abhorream, hoc loco monstrandi periculum facturus sum . quam acerbum uterque iudicium fecerit. Sed antequam de hac re dicam, quae mihi dicenda esse arbitror , libet adponere, quae a Mommseno de Ciceroue in hist. Rom. vol. III. e.l. alt. pag. 599. scripta reperiuntur: „Cicero hatte keine Ueberzeugung und keine Leidenschaft; er war nichts als Advokat und kein guter Advokat. Er verstand es, seine Sacherzählung anekdotenhaft pikant vorzutragen, wenn nicht das Gefühl, doch die Sentimentalität seiner Zuhörer zu erregen und durch Witze oder Witzeleien meist persönlicher Art das trockene Geschäft der Rechtspflege zu erheitern; seine bessern Reden, wenn gleich auch sie die freie Anmuth und den sicheren Treff der vorzüglichsten Com Positionen dieser Art, zum Beispiel der Memoiren von Beaumarchais, bei weitem nicht erreichen, sind doch eine leichte und angenehme Lectüre. Werden aber schon die eben bezeichneten Vorzüge dem ernsten Richter als Vorzüge sehr zweifelhaften Werthes erscheinen, so muss der absolute Mangel poli­tischen Sinnes in den staatsrechtlichen, juristischer Deduction in den Gerichtsreden , der pflichtvergessene die Sache stets über dem Anwalt aus dem Augen verlierende Egoismus, die grässliche Gedankenöde jeden Leser der ciceronischen Reden von Herz und Verstand empören. Wenn hier etwas wunderbar ist, so sind es wahrlich nicht die Reden, son­dern die Bewunderung , die dieselben fanden. Jam primum quam inique magnam partem de Cicerone scriptor ille alias praestantissimus iudicarit, sine ira et studio quam brevissime exponam , cum mihi in animo sit, de vita Ciceronis publica et quae ei exprobrantur ') Drumanu, Geschichte Roms in seinem Uebergange von der republikanischen zur monarchischen Verfassung oder Pompeius, Caesar, Crassus und ihre Zeitgenossen. *) Mommsen, römische Geschichte. ^

Next