Szerb gimnázium, Újvidék, 1881

[REV 98 De Romana, qualis perhibetur in Vergilii Aeneide.­ t mihi feminarum, quibus in Vergilii Aeneide aut praecipuae aut exiguae in rerum actu partes sunt, habitum et ornatum, animi ingeniique indoles in Romanam accommodare liceat, opportebit me pauca praedicere, in quibus plerorumque commentatorum et virorum doctorum in unum congruunt sententiae. Ver­gilium veste mythica mutata Romanos tantum mores in Aeneide et traditiones celebrare, jam antiquissimi interpre­tatores memorant­­eum in Aeneide ab antiqui seculi more recedere et ad suae aetatis vitam deflectere, plurima ad sui seculi sensum attemperare, miram in eo sagacitatem in rebus Romanis cum Trojanis consociandis emine­re, nemo, qui Aeneidos libros studiose perlegerit, in du­bio ponere potest (Heyne). Forenses res et domesticae, publicae atque privatae, res militares et quae ad religio­nem pertinent,t)­omnia Romanorum moris et institutionum imitatione exprimantur, et sicut in Eclogis et Georgicis ita et in Aeneide Vergilius proisus est Romanus. In agen­tium personarum descriptionem Romanos eum colores et mores implicare, bene memorat Bernhardy. Et sane hoc ex eo, quod poeta in carmine sibi proposuit, explicari po­test , ejus enim epos veneratio quaedam est, quam nationi suae et domino praebere voluit. Ad propositum suum as­sequendum mythicum heroem Aeneam sumpsit, et in eo utrumque, in quo cernitur nondum corrupta Romanitas con­junxit, religionem erga deos et virtutem bellicam.8) Ideo recedendum erat poetae ad homines sibi alienos, quae res x) Sérv. ad Aen. II. 57. a) Aen. I., 548 sq. Rex erat Aeneas nobis, quo justior alter Nec pietate fuit nec bello major et armis.

Next