Márkus Dezső (szerk.): Magyar Törvénytár 1000-1895. Werbőczy István Hármaskönyve - Corpus Juris Hungarici. Millenniumi emlékkiadás 2. (Budapest, 1897)

Hozzájárulás

20 Prologus. Tit. 1. PROLOGUS. Leges, et consuetudines approbatas inclyti regni Hungáriáé descripturus, quaedam notabilia, praesentem materiam concernentia, compendiose praemit­tere institui. Primo quidem de justitia. Secundo vero de jure, et divisione juris. Tertio autem de lege, et speciebus legis. Quarto de consuetudine, et conditionibus ejus. Quinto nempe, et ultimo de conditionibus boni judicis, et aliis rebus ad judicium justum spectantibus; apposita quaestione: utrum judex secundum allegata, et probata, vel secundum conscientiam, ut ipse novit, judicare teneatur ? Quibus breviter praehabitis, Dei gloriosi adjutorio propositum aggrediar, atque municipales leges, et approbatas consuetudi­nes ipsius regni Hungáriáé, quibus communiter in judiciis utimur, (prout memoria, et ingenioli capacitate comprehendere potero) seriatim absolvam. TITULUS l.W De justitia, quid sit definitive ? et de ejus divisione. Justitia: est constans, et perpetua voluntas, jus suum unicuique tribuens. Et hoc non quantum ad actum semper, sed quantum ad affectum.® Justitia enim est animi dispositio, et mentis affectus, quo quis dicitur justus, dum videlicet quis sine personarum acceptione, et distinctione, velit cuilibet, quantum in se est, jus suum tribuere. §. 1.® Item justitia: est habitus bonus, tribuens cuique suam dignitatem, Deo religionem, parentibus obedientiam, majoribus reverentiam, paribus concordiam, minoribus disciplinam, sibi ipsi castimoniam, et pauperibus, ac miseris compassionem operosam. 1 (1) Az eredeti 1517-iki kiadásban az Élőbeszéd czímei nincsenek számmal jelölve. A Corpus juris előző kiadásaiban ad «affectum)) helyett ad «effectum» áll. (,3) Az eredetiben a szakaszok (§) teljesen hiányzanak. K. és Ó.

Next