Márkus Dezső (szerk.): Magyar Törvénytár 1000-1895. Werbőczy István Hármaskönyve - Corpus Juris Hungarici. Millenniumi emlékkiadás 2. (Budapest, 1897)

Az előbeszédben

22 Prologus. Ut. 2. §. 2. Item aliter: justitia est habitus animi (communi utilitate servata) suam unicuique tribuens dignitatem. Et sic est congrua dispositio animi, sin­gulis in rebus recte dijudicans causas. Beato enim Gregorio teste: in rebus humanis summum bonum est, justitiam colere, et unicuique jura sua ser­vare. Nam ubi est justitia, ibi est omnium reliquarum virtutum concordia. Omnes enim virtutum species (ut inquit Hieronymus) uno justitiae nomine continentur. Cui adstipulatur versiculus ille Hesiodi: Justitia in sese virtutes continet omnes. Quae praeclarissima virtutum, eo splendore mortalium ocu­los perstringit; ut affirmet Aristoteles, neque hesperum, neque luciferum tantopere rutilare. §. 3. Duplex est autem justitia, scilicet naturalis, et legalis. Naturalis: est constans, et perpetua voluntas, jus suum (ut praenotatum est) unicuique tribuens. Et sine illa nullus potest regnum Dei possidere. Legalis vero dici­tur : lex, quae saepe mutatur, sine qua, nec gentes, nec regna, diu poterunt permanere. Unde et justum aliquid dupliciter intelligitur fieri; uno modo, ex ipsa natura rei, quod dicitur jus naturale; alio modo, ex quodam statuto inter homines, quod dicitur jus positivum. TITULUS 2. De jure, et divisionibus W juris. Jus, quantum ad nostrum propositum spectat, tantum valet: sicuti rectum, vel justum, quod a justitia derivatur. Et in proposito, accipitur pro nostris consuetudinibus, sive scriptis, sive non scriptis. » §. 1. Unde jus nomen generale est; et lex, species juris est. Omne enim jus, legibus et moribus, hoc est: jure scripto, et non scripto constat.^ Quod per Tullium sic definitur: est ars, sive scientia boni, et sequi, secundum quam nos, sacerdotes, id est: sacras leges, et cuilibet jura sua ministrantes, appellamur. §. 2. Aliter autem jus dicitur: collectio legitimorum praeceptorum, qua; nos arctant ad observandum bonum, et aequum, hoc est: utilitatem, et aequi­tatem, sive veritatem, justitiam designantem. §. 3. Jus itaque duplex est. Quoddam enim est jus publicum, quoddam vero privatum. Publicum est: quod principaliter ad imperium, et regimen regnorum, publicamque utilitatem spectat, et in sacris, ac in sacerdotibus, et in magistratibus consistit. Unde, qui laedit sacerdotes, vel res sacras, vel 1 2 (1) A Corpus juris előző kiadásaiban «divisione» van az eredeti «divisionibus» helyett. (2) A Digest ti I'i I. к. i. ez. 6. 2. §. így hangzik: Hoc igitur jus nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto: ut apud Graecos xtov vő[iroy I'yypacpoi, ot 8k aypacpoi, id est legum aliae quidem scripts, aliae vero non scriptae. K. és Ó.

Next