ifj. Palugyay Imre: Magyarország történeti, földirati s állami legujabb leirása. Harmadik kötet (Pest, 1854)

I. A Jász-kún kerületek leirása

commissorum, si in Loco Delicti comprehensi fuerint, movendis, judicare, vel Judicatui suo adstare, compellere possit, aut valeat. Secundo: Iidem Jaziges, et Cumani, intra ambitum Regni, de Eorum Personis, et Mercibus, ac quibusvis Rebus Secum habitis , ad nullam penitus tri­butariam Teloniorum vel Naulorum Solutionem compellantur , vel adstringantur, Regias tamen Tricesimas , ab omnibus Eductis , et Inductis soivere obligentur. Tertio: Ut a nullo Judicum, et Justitiariorum Regni, pro Debitis, sive propriis, sive alienis, VtS aliis etiam quibusvis Praetensionibus, in Personis , vel Rebus suis arestentur, 'detineantur; vel Judicatui Ipsorum, in quantum extra Districtus possessionati non essent, stare cogantur, verum Eosdem, ut supra, co­ram suis Capitaneis, et Judicibus convenire teneantur. Quarto: Ut supremum, seu Palatinalem Capitaneum, ipsémét Regni Pala­tinus constituat, sub Illius autem Praesidio ipsi Incolae, et Inhabitatores suos Capitaneos, Assessores, et alios necessarios Officiales Districtuales; Judices vero, et reliquos Locorum Servitores , soli Incolae , et Inhabitatores Locorum e medio Sui, vel aliunde etiam, si inter ipsos apti, et idonei pro hoc, aut illo Officio non reperirentur, libere eligere valeant. Et quia Quinto: Ex particulari sane Gratia, et Benignitate Nostra, dictis Distri­­ctuum Incolis, principaliter etiam id clementer concessissemus. Ut Semet a Domo Invalidorum Militum Nostrorum Pestiensi, depositis modo praevio deponendis, redimere possint. Igitur facta eadem redemptione, persolutisque in futurum etiam iis , quae ad rationem Quanti Nostri Contributionalis, ac praeterea in sortem Pa­latinalis Salarii Aerario Nostro Regio Camerali annue (uti praemissum est) prae­stare tenebuntur , liberam Territoriorum, et Praediorum suorum, ad eosdem tres Districtus de Jure, et ab antiquo spectantium, signanter vero: Oppida Jász-Be­­rény , Kardszagojszállás, et Halass : Possessiones item Árokszállás, Apáthi, Fén­­szarv. Fölső seu Gaál Szent György, Dósa, Jákohalma, Mihályteleke, Alsó Sz. György, Ladány, Kisér, Madaras, Kunhegyes, Kisújszállás, Túrkevi, Kún- Szent-Márton , Philipszállása, Szabadszállása, Kún-Szent-Miklós, Laczkháza, Dorosma, Félegyháza, et Mayssa. Praedia praeterea, Boldogháza, Ágó, Négy­szállás , Szent András, Asszonyszállás , Magyarka, Bók­sa, Ködszállás , Or­­gonda, Szent Miklós, Kápolnás, Fábiánka, Kolbász, Kiss, et To&Turgony, Marjalaka, Kis-Kaba, Móritz, Pohamara, Csorba, Mesterszállása, Bodoglár, Tajó, Kis-Balás, Bösztör, Bábony, Kátó, Csókás, Lajos, Misse, Kőcser, Kara, Szent László, Móritzgáttya, Szánk, Orgovány, Kisszállása, Galambos, Ferenczszállása, Jakabszállása, Bene, Csólyos, Ágasegyháza, Pálka, Kömpöcz, Matkó, Kerekegyháza, Átokháza, cum eo pertinente Diverticulo Seregélyes, Pálos, Üllés , Zsana, seu Kőkút, Mérges, Kígyós, Fejértó­, Füzes, Balota, et­­ Jakabháza, in quantum sive per Ipsos, sive vero ad rationem dictae Domus In­ * T validorum Militum Nostrorum hactenus realiter possessa fuerunt, utendi, et fru- t­endi, non tamen abalienandi habeant potestatem. Porro Sexto: Praefatis Jazigum, et Cumanorum Districtibus, eorumdemque Lo­cis etiam id liberum erit, ut quosvis liberae migrationis, et conditionis, adeoque nulli Domino Terrestri obligatos Advenas undecunque advenientes in medium sui recipere, et eosdem ad praestanda in medium Ipsorum publica, et Communia Onera, ad instar reliquorum Incolarum suorum adstringerc, receptos tamen et per Dominos Terrestres repetitos colonos, observatis tamen de Jure observandis, edoctisque ad mentem Legum edocendis , sub Poenis legalibus, Repetentibus re­stituere teneantur. Et sic Septimo: Universi praefatorum Districtuum Jazigum, et Cumanorum In­colae , et Inhabitatores, quoad praemissa Communia eorundem Districtuum Pri­vilegia, et Beneficia paris eonditionis sint, aequalibusque gaudeant Immunitati­bus, et Praerogativis. Demum Octavo : Locorum Communitatibus Romano-Catholicis, in iisdem Districti­bus sitis, Jus etiam Patronatus eo modo benigne concedimus : Ut in casu cujus­­piam Parochiae Ipsorum Vacantiae, aptum, et idoneum, bonaeque vitae, ac

Next