Érseki Főgimnázium, Kalocsa, 1883

I. Quomodo Yirgilins imitatus sit Theocritum, (Particula commentationis I.) ifficilis profecto res est. quam tractamus et laboris plena dissertatio, qua Virgilium l) et Theocritum inter se confe­rimus. Non enim ignoramus fuisse quosdam eosque ingenio aeque ac doctrina instructissimos 2 3). qui opus Theocriti eo jactitabant artificio conscriptum, quo Virgilium nunquam aspirasse sibi fingebant: plurimum namque arridebat illis suavis illa sermonis graeci simplicitas et facetam , quae in pastores apte caderet, mo­rum rusticitatem extollebant; incusabant contra et nescio qua re­prehendebant vehementia odiosam, ut illi quidem volebant, roma­­nae locutionis subtilitatem conquisitosque multo sudore et labore flosculos et venustates, quae a pastorum stomacho quam maxime abhorrerent, improbabant; nihil dissimulare Theocritum, omnia describere, narrare omnia, hinc esse dicebant, quod tenuis esset Vir­gilig, dum graecus, et plenus esset et copiosus et multiplex, quod hic res exprimeret, ille tantum' indicaret s). At vero in aliam longe abiere quam plurimi aetatis nostrae sapientes sententiam, quibus adeo excellere videtur V'irgilius , ut principatum merito sibi possit vindicare. Sciunt quippe hi carmina illa, tx-λογάς vocant, quorum subtilitatem nimiam pluribus coar­guunt Eapinus 4) et alii, non ad rudis plebeculae usum a Virgilio conscripta, sed summorum virorum ingenio fuisse adaptata, qui­bus res omnino indigestae non erant obtrudendae. Atque his quidem, quid alii senserint, diximus; reliquum est, ut ex veteri scriptorum consuetudine , de utraque sententia quid nos sentiamus, paucis dicamus ; ut tamen ad illa, quae sunt paulo x) Vergilium alii, nos Virgiliium scribimus, in hanc scribendi consuetudinem in­ducti rationibus, de quibus alio tempore disputabimus. 2) Dr. Guilielmus Teuffel (Geschichte der römischen Literatur. Leipzig 1875. Ed. 3. pag. 461.), Carolus Peter (Geschichte Boms HL pag. 105. ed. 1867), Bapinus (De earm. pastoral.) et alii. 3) Thomas Warton in edit. Theocriti (Oxonii 1770) tom. 1. pag. XXXVIL 4) Bapinus de. cam. past. pag. 181.

Next