Zádori János szerk.: Magyar Sion 1874. (Uj Magyar Sion 5. évfolyam)

Multi fluctus instant, gravesque procellae ; sed non timemus ne submerga­mur ; nam in petra consistimns. Saeviat шаге, petram dissolvere ne­quit; insurgant flnctus, lesu navigium demergere non possunt. Nihil Kcclesia potentius. Kcclesia est ipso caelo fortior. „Caelum et terra transibunt, verba autera mea non transibunt." Quae verba ? Tu es Petrus et super hane petram aedificabo Kcclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adver.sus eam. Si non credis verbo, rebus crede. Quot tyranni Ecclesiam opprimere tentaverunt ! Quot sartagi­nes, quot fornaces, ferarum dentes, gladii acuti ! nibilque perfecerunt. Ubin»m sunt hostes illi? Silentio et oblivioni traditi sunt. Ubinam Ecclesia ? Plusquain sol splendescit. Quae illorum erant, extincta sunt ; quae ad illam spectant, sunt immortalia. Si cum pauci erant Christiani, non victi sunt ; quando orbis totus pia religione plenus est, quomodo illos vincera possis ? Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Horn, ante exil. u. 1. et 2.) Szent Krizostom.

Next