Zádori János szerk.: Magyar Sion 1878. (Uj Magyar Sion 9. évfolyam)

Sicut Patribus nostris adversus leoiiem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Persecutio tarnen sive a leone, sive a dracoue, nunquam cessât Eeclesiae : et magis metuendus est cum fallit, quam cum saevit. Illo tempore cogebat Christianos negare Christum ; isto autem tempore docet Christianos negare Christum : tunc cogebat, nunc docet. Tunc ergo ingerebat violen­tias, nunc insidias : videbatur tunc freinens, lubricus, nunc et oberrans difficile videtur.1' S. August. Enarr. in Ps. XXXIX. 1. Fratres, pater bonus et justus nonne persequitur filium malum ? Perse­quit.ur vitia ejus, non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addi­dit. Medicus nempe qui ad salutern adhibetur, uonne ferro ple rumque armatur ? Sed contra vulnus, non contra liominem. 4ecat, ut sanet : et tarnen cum secat aegrotum, dolet ille, clamat, resis­tit, et si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit ; nec tarnen ille desistit a salute aegrotantis, quod novit facit, illum malcdicentein, conviciantem non curat. Nonne excitantur cuncti lethargic!, ue somno gravi premautur in mortem ? Et hoc pati­untur я filiis suis quos cariseimos genuerunt ; et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus Lethargici excitantur, phrenetici ligantur : sed tarnen utrique amantur. Nemo ergo dicat, persecutionem patior : non ventilet poenam, sed probet causam ; ne ei causam non probaverit, numeretur cum iniquis.'1 S. August. Enarr. in Ps. XXXTX. 13-

Next