Wenzel Gusztáv: Monumenta Hungariae Historica 1. Diplomataria. 12.: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy a Zidoy nemzetség­béliek Turul birtoknak felerészét a pécsi káptalannak eladták. 1237. A BC Omnibus hanc paginam inspecturis vniuersum Wacien­sis Ecclesie Capitulum salutem in vero salutari. Quum pre­sentis stabilita ex successoribus ealumpnijs prona fuerint quam sepius ad uariandum; ne igitur quis imposterum habeat quod retractari, nouerit uniuersitas uestra: quod quum nobilis pro­sapia nomine Acilles filius Cosme Comitis de genere Zydoy, tutor pueri nomine Macha íilij Michaelis Comitis filij Macha ex eodem genere, medietatem hereditatis de Turul, que puero pertinebat, inter villás Capituli Quinque-Ecclesiensis collatam, eidem Capitulo videlicet Quinque Ecclesiensi pro matris pueri dote soluenda. pro XL marcis argenti uendidit jure heredita­rio libere possidendam ; sed tamen insertam, si predictus puer in uirilem perueniens etatem, uel quis cogna­torum suoruin, seu aliquis sue cognacionis extiterit, uolens hanc emcionem reuocare posse fuerit reuocata; preta­xatus Acilles siue sui in hereditatibus suis succedentes iam dicto Capitulo Quinque-Ecclesiensi duplicem summám soluere tenentur. Nunc autem —• —• racionis formulám, prefato Acille hanc emcionem et conuencionem confirmante ante no­stram presenciam, prenominatum Capitulum Quinque-Eccle­siense XL marcas argenti per proprium Canonicuin, nomine Jacobum videlicct persoluit plenarie ac deuote. Ne autem hic stabilitum per aliquos successores, seu modernos uocetur quo­quo modo in dubium, ad preces parcium litteras nostras nostri sigilli munimine roboratas duximus indulgendas. Reuerendis Ecclesie nostre fratribus Atolpho (?) Preposito, Job Lectore, Gregorio Cantore, Ozia Pestiensi Archidiacono, Martino Cu­stode, Jancka Archidiacono, Adam Archidiacono, et ceteris

Next