Ludovicus Némethy: Series parochiarum et parochorum (Strigonii, 1894.)

divino Salvatore didicimus1), ad notas boni pastoris illam quoque spectare, ut cognoscat oves suas; quod sibi si vero omnem pastorem nosse oporteat oves creditas, quanto magis necessaria est haec cognitio illis, qui singulis dioecesibus, qua supremi illarum tantum commissi sibi pastores praesunt, quive non gregis fidelium, sed eo magis sacerdotum, suorum in procuranda fidelium salute cooperatorum, notitiam habere debent. m. Joannes Card. Simor Prin-Hac de causa ceps Primas Regni et Archi-Episcopus Strigoniensis, quam primum creditae sibi Archi-Dioeceseos guber­nacula capessivit, demandavit, ut sibi clerus Archi-Dioecesanus autobiographias exhiberet. ) Tali modo vinculum illud paterni amoris et fili­alis adhaesionis, quo Archi-Praesus clero, hicque illi ligatur, multum firmari, nemo est qui non videret. Hausta vero illorum, qui secum portabant pondus diei et aestus, notitia, voluit denatus Antistes, ut tam horum,­ quam aliorum­ etiam, qui sibi et praedecessoribus suis in procuranda fidelium salute et dispensandis mysteriis Dei cooperabantur, memoria conservetur et ab interitu vindicetur. Hac de causa statuit Necrologium omnium sacerdotum Archi-Dioecesanorum, quorum nomina reperiri poterant, conficere, cujus pars typis quoque mandata et publica luce donata fuit. Praeterea decrevit publicare * seriem omnium parochorum et paro­chiarum administratorum, in quantum possibile ab antiquissimis ad sua usque tempora, ut illorum, qui curam animarum independenter gerebant, perennis in Archi-Dioecesi extaret memoria, simul vero colligerentur fragmenta ad historiam Archi-Dioecesis Sin­goniensis spectantia, hujusque per saeculorum decursum vicissitudines ex parte saltem illustrantia. Hac de causa 24. Januarii 1886. ad clerum suum circulares dimisit literas, ( Apud s. Joannem cap. 10. ) Vide circulares literas de 25. Oct. 1867. sub nro 1241. E submissis autobiographiis ad benignum mandatum Adolphus Majthényi 1868. concinnavit «Album Cleri ADioec. Strig.» in quod biographiae 798 sacerdotum insertae sunt. Jam ante hoc album altera quoque exstitit collectio biographica cleri cum inscriptione: «Catalogus Cleri ADioec. Strig. ab anno 1867.» In quo ultra 1864. nemo inscriptus.

Next