Ludovicus Némethy: Series parochiarum et parochorum (Strigonii, 1894.)

quas, ceu authenticas consilii denati Archi-Episcopi interpretes,, proémio huic per exten­sum inserendas censuimus: „Constitui Parochorum et Curatorum omnium huius Archi- Dioecesis, quot-quot in Archivis Dioecesanis et parochialibus reperiri poterunt, nomina et cognomina in unum collecta, typis vulganda curare atque sic quandam illorum memoriam conservare. Inde ab anno 1763. usque a. 1863. omnium parochorum nomina in unum collecta et conscripta jam habeo.1) Eruenda e matriculis, historia porro paro­chiarum, ubi illa non deest, aliis item ex actis parochialium Archivorum sunt illorum parochorum vel curatorum nomina, qui ante 1763. vel post praememoratum 1863. annum hoc munus gesserunt. Velint proinde DD. Parochi et Administratores paro­chiarum suorum praedecessorum nomina e praedictis fontibus diligenter investigatis et excussis in elenchum sic redigere, ut quantum fieri potest, dies et annus etiam, quo quis eorum ad aliam parochiam transivit, aut quo decessit, et si quid de uno vel altero memoratu dignius quid proferri possit, pariter adnotentur. Insuper Necrologium quoque omnium huius Archi-Dioecesis Sacerdotum, e praemissa pariter causa typis mandare proposui. Itaque DD. Parochi et parochiarum Administratores ad diem etiam obitus parochorum aliorumve nefors in gremio parochiae defunctorum Sacerdotum horumque nomina reflectere, et illos quoque dies conscribere haud intermittant; pro certo tenentes, quod typis describendorum Catalogorum unum exemplar singulae paro­chiae obventurum sit. Quos autem confecerint super praemissis elenchos, illos ocyus ad Cancellariam meam transponere meminerint.“ • Quum haec ita parabantur p. m. Archi-Praesul die 2. Junii 1888. mihi con­tulit beneficium parochiale in civitate Aquatica Strigoniensi, quo occupato, rebusque meis in ordinem compositis, mihi commisit, ut ante omnia Necrologium Sacerdotum Archi-Dioecesis Strigoniensis jam inceptum, ab anno 1737. usque a. 1889. perficiam, preloque subjiciam. Circa finem Maji ejusdem anni opus hoc finitum et prologo per ipsum Archi-Episcopum scripto, provisum, singulis Archi-Dioecesanis parochiis submis­sum fuit.1 2) Finito hocce opere novam, illamque honorificam mihi contulit provinciam, quae in eo constitit, ut me alteri quoque operi, de parochiis et parochis ad prelum parando accingam, omnibusque adnitar viribus, ut illud, quo ocyus, perficiatur. Hunc in finem tradidit mihi manuscriptum opus Stephani quondam Lipovniczky, quod hic qua biblio­­thecarius bibliothecae E. M. Strigoniensis paraverat. Pariter mihi consignavit opus manuscriptum A. R. D. Francisci Horváth professoris in lyceo AEppali Strigoniensi e praefatis parochorum relationibus confectum ; tandem has ipsas a DD. Parochis sibi ductu matricarum parochialium, aliorumque in parochiis repertorum documentorum exaratas et exhibitas relationes. Opus tamen Lipovniczkyanum nihil aliud fuit, quam extractus Schematismo­rum Dioecesanorum inde ab anno 1763. existentium; vix enim aliud continet praeter nomina parochorum, si demas fors tempus, quo quis parochi officio fungi coepit et 1) In hac circulari notificatum, quod ab a. 1763. usque a. 1863. omnium parochorum nomina in unum collecta et conscripta jam habeantur. Opus hoc est Stephani Lipovniczky, olim bibliothecarii M. E. S.: «Catalogus Parochiarum Archi- Dioecesis Strigoniensis cum suis Parochis ab anno 1763. usque annum 1863. inclusive.» 2) Hujus Necrologii mentio fit in Circularibus Literis de 24. Aug. 1889. sub nro 4778. Fusior recensio ejus habetur: Magyar Sion. 1889. 619.

Next