Eugenius Ábel: Scholia Recentia in pindari epinicia - Editiones criticae scriptorum Graecorum et Romanorum 1. (Budapest, 1890)

Praefatio

PRAEFATIO. Eugenius Ábel, quem mense Decembri anni prae­teriti non sine magno litterarum nostrarum damno praematura morte abreptum amisimus, cum laboraret morbo gravissimo, mihi mandavit, ut editionem hanc Scholiorum recentiorum in Pindari Epinicia, quam iam pridem, anno MDCCCLXXXIY in recensione critica Scholiorum veterum in Nemea et Isthmia (Berolini, apud S. Calvary et socios) viris antiquitatis studiosis promiserat, publici iuris faciendam curarem. Cui mandato post tristem viri clarissimi obitum scrip­tis eius m ordinem redigendis plagulisque singiilis, vitia typograpliica ne superessent, sedulo expurgandis pro viribus satisfacere conabar. Prolegomena etiam ex commentariolis ipsius composita addere nuper in animo habui; sed cum in scriptis relictis nihil, quod ad hanc rem pertineret, invenissem, satius duxi ea omittere, quam suscipere laborem, cui praeter editorem ipsum neminem parem esse cognovi. Ceterum viris doctis in hoc litterarum genere versatis tota edendi ratio ex apparatu critico uberrimo facile apparebit.

Next