Eugenius Abel: Scholia in pindari epicia - Editiones criticae scriptorum Graecorum et Romanorum 1. (Berlin, 1884)

Praefatio

/VI. ACADEMIÄT\ V&ÖtNYVTÁllA.J PRAEFATIO. Scholiorum veterum ad Pindari Nemea et Isthmia nunc pri­­mum ad librorum manuscriptorum fidem recensitorum pauci tantum codices extant hi, de quibus prae ceteris vide Tycho­­nem Mommsenum in maiore Pindari editione quae anno MDCCCLXIV Berolini prodiit. B: cod. Vaticanus nr. 1312, saec. XII exeuntis, olim Fulvii Ursini. Huius libri aprographum est B: cod. Monacensis, olim Augustanus, nr. 492, saec. XVI, qui fol. 44 a — 49 b hypothesim Isthmiorum et scholia ad Isthm. I II 1 — 9, tum fol. 50 a—53 b eadem ut videtur manu alio tamen atramento scriptus Nemeorum hypothesim et scholia ad Nem. I 1 — 34 complectitur. Quae omnia ad certiores nos de B codicis scriptura nonnunquam evanida reddendos nonnihil prosunt. D: cod. Laurentianus plut. 32, cod. 52, saec. XIV in., qui solus praeter B integra scholia continet. Accuratissime descriptus est hic codex apud Mommsenum in Parergis Pin­daricis p. 4. 5, unde haec nunc afferre iuvat: »Tres librarii in his carminibus describendis operam posuerunt, quorum primus Olympia et Pythia cum scholiis, alteri duo reliquam partem exaraverunt ea lege ut aliquando tertius vicem se­cundi expleret. Quare, a tertia manu profecta est scho-Scholia Pindar, ed. Abel. 1

Next